Latin
CAP. XXXVIII
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 38-5
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hactenus de Aurea Regula simplici; sive Regula Trium; tam directa, quam Reciproca. Sequitur ut de Multiplici verba faciam; ubi nempe plures quam tres occurrunt termini, ipsaque Proportionis Regula saepius repetenda. Estque ea, vel, De Regula Aurea Con posita. vel, quae vocatur Aurea Regula composita; vel quae Regula Societatis dicitur. De quibus in sequentibus Capitibus dicetur. CAP. XXXIX. De Aurea Regula composita. Tum ubi omnes Analogiae componentes, sunt directae: tum ubi altera, vel etiam plures, sunt reciprocae.