Latin
41
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 41-6
Unproofread scanNot analysed yet
18, Siquae unquam ineptiae, &olim, cum inter mortales degerem, &ex quo hac beata quiete mihi frui licuit, fando ad aures meas pervenere, inter illas certe has primo loco censere poßum. Sed, quae ad argumentationis vires dicenda sunt, reponam: quippe &multa perperam supponit, &justa deest multoties consequentia. Dicimus itaque 10 Arithmeticam, ut loquitur, rationem, in terminorum ab invicem distantia, sive differentia, fundatam, Subductionis ope colligenda. Sic tripondii &bipondii, aut etiam quadripondii &tripondii, differentia, est, unum pondo; lineae tripedalis &bipedalis differentia, est, linea pedalis: numeri quinarii &ternarii, vel etiam denarii &octonarii, differentia, est binarius. 20 Differentiam illam dicimus, non quidem Arithmeticam rationem esse, (proprie loquendo,) aut etiam ipsius rarionis essentiam; sed fundamentum istius relationis, quae dicitur ratio arithmetica; quae tamen alia atque alia est, prout ad hunc aut illum terminum refertur. Sic numerus binarius non est relatio, nedum ratio vel arithmetica vel geometrica, quam habet vel quinarius ad ternarium, vel hic ad illum: sed quinarii ad ternarium ratio, est excessus binarii; seu binario major esse; ternarii ad quinarium ratio est, defectus binarii, sive binario minor esse. Quae quidem rationes sive relationes, utut eodem fundamento absoluto nixae, non eadem sunt relatio, nec quidem aequales; sed et satis diversae, atque hac illa major: Sicut &Patris ad Filium, &Filii ad Patrem, eadem relatio non est, (nec quidem aequalis, sed hac illa superior) utut utriusque fundamentum fit eadem generandi actio. 30 Omnino igitur inconsulte dictum est, &admodum inconcinne, †1 &–1, aequales esse: &quod nemo sobrius dixerit. Quippe ille huic aequalis non est numerus; sed integro binario major. (Est enim 41–– –14 2.