Latin
42
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 42-8
Unproofread scanNot analysed yet
)Neque enim, quod 1 &1 tantundem sint, ideo &aequari dicendum erit 41 &–1; nisi insuper, tantundem esse, dicamus, excedere &deficere. Nec quidem meliori ratione dicet OTI &o-1 tantundem esse, quia utrobíque aequaliter ab o receditur; quàm tantundem esse 441 &4–1, quia utrobique aequaliter receditur a 4. Quodque ait, p. 141. l. 8. majus esse, quad longius ab initio suo, hoc est, a nihilo, distat; Verum quidem est, dummodo crescendo distent: at verò quod, decrescendo, a principio suo longius distat, id minus est. Et sicuti 4–2, minus est quam 4–1, quia, a communi principio 4, id longius distat decrescendo; sic &ob eandem causam, o -2, minus est quam o -1, quoniam magis, a principio suo o, decrescendo distat. Quippe, quod magis deficit, id minus est. 40 Dicimus pariter, Rationis item Geometricae, fundamentum esse, terminorum ab invicem distantiam; non autem, ut prius, Subductione, sed Divisione aestimandam. Non enim, quia 4 &2, atque 4 &6, binario pariter distant, ergo &eandem utrobique distantiam, quae nempe rationem spectet, dicet Meibomius. Quanquam enim tum 4–2–2, tum 6- 4–2; non tamen rationem 2 ad 4, atque 4 ad 6 vel 6 ad 4, eandem esse, aut aequalem, reputat: Sed 4 ad 2, atque 8 ad 4, eandem esse rationem dicet, atque eandem ab invicem terminorum distantiam, nempe divisionalem; quia tum 1/2 =2, tum 3 –2. Nec quidem alio sensu verum erit, rationis duplae &subduplae magnitudines aequaliter invicem distare. Peto enim, Annon eadem sit ratio, quadripondii ad bipondium, atque quadripedalis lineae ad bipedalem? Affirmabit, credo. Ergo, inquam, Distantiae sunt. utrobique aequales. Quod ipsum, credo, fatebitur; certe inficiari non debet. Verum hoc de distantia residuali (subductione quaerenda) dici non potest. Quippe residuum, illic Pondus est; hic, Linea: at pondus lineae nemo sobrius aequale dixerit, cum sint heterogenea. De distantia itaque Divisionali intelligendum erit: nempe linea quadripedalis bipedalem lineam toties praecise continet, quoties quadripondium continet bipondium. quippe ut 2L) 4l. (2, ita 2 P) 4P(2. Porro, esto verbi gratia quantitas A, quadripendium: erit hujus duplum 2A, octipondium; subduplum /A, bipondium: Erit quidem distantia divisionalis, utrobique aequalis; nam tum A) 2A (2, tum? A) A (2: at in subductione secus est, quippe 2A –A =A, at A] A- A.