Latin
44
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 44-4
Unproofread scanNot analysed yet
Rationem autem, Relationem esse, non tantum Relationis fundamentum, ex ipsa definitione patet, quae nec Meibomio displicet; dicitur enim χέσις, quod est, ipso Interprete, Relatio, 7 Quod itaque contendit, rationem 4 ad7, majorem esse quam rationem 4ad 5, (atque his similia:) quippe, quia major terminorum ab invicem distantia: (quo solo nomine falsas esse contendit. prop. 8. &10 e 5 Euclidis, ejusque 7 d5. &demonstrationes tum propp. 14, 20, 21, e5. tum Archimedis 211 de Sphaera &Cylindro, atque Eutocii in illam commentationes, multas item Pappi propositiones in lib 7. Collectaneorum; aliasque a Theone &aliis traditas; ut liquet p. 126. &c. item Clavii, Gregorii, aliorumque plurimas. Et quidem, tum totam antiquitatem ignoratae in quibusdam Elementis Geometriae, tum juniorum pravas explicationes &monstrosas hallucinationes, se inde deminstraturum sperat, p. 127. l. 24.) omnino falsum est. Adeoque quae hinc dependent omnia, (hoc est, tota doctrina sua nova, sponte corruunt. Verum quidem est, 447 magis deficere, quam 445, adeoque rationem innuere magis defectivam: quod ipse contendit p. 143. l. 12. At vero, quod est magis defectivum, sive magis exiguum, id, nobis videtur, minus esse, non majus: adeoque &Rationem magis deficientem, appellabimus minorem; sicut tum veteres, tum Cexcepto Meibomio) recentiores omnes. Si autem Meibomius per majus, intellectum velit, magis exiguum; secum loquatur licet, cumque Hermotimo suo, atque Euthymio; (suumque illis praedicet acumen esse maximum;) siquidem reliqui hoc non intelligent. 8 Nos itaque nec explosum iri patimur, nec antiquatum, veterem loquendi morem, (quod vult Meibomius p. 93, &110. Nec eam, quam habet p. 134. l. 14. consequentiam admittimus, Si ratio †major est ratione Z seu, quod idem est, si ratio /minor est ratione 1/2; etiam revertendo, ratio /minor est ratione °. Rationem utique majorem dicimus, non quae utcunque ab aequalitate magis recedit, sed quae vel aequalitatem magis superat, vel ab ea minus deficit; quae autem vel minus superat, vel magis deficit, eam nos minorem rationem (antiqua nomenclaturâ) appellamus. Siquidem rationem triplam 1/2, dupla 1/, majorem dicimus, quia 3A, plus est quam 2A. Item rationem subduplam? ,majorem esse, quam subtriplam 1/2, (utut haec ab aequalitate magis recedat,) quia TA, plus est, quam, A. Et quanquam ille multis contendat, aliter de minutiis, aliter de rationibus judicandum, pag. 131. &c. quippe, (ut ait p. 133. l. 10.