Latin
43
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 43-5
Unproofread scanNot analysed yet
Non igitur, hoc sensu, eadem esset utrobíque terminorum distantia. Neque interim dicere potest, reductionem faciendam esse ad communem vel antecedentem vel consequentem, priusquam fiat haec comparatio: nam neque ille hoc facit, cum dicit rationes /&/2, (aut etiam? &1/2, invicem aequales, quod termini aequaliter utrobique ab invicem distent. Nam rationes 1/ &/,ad communem consequentem reductae, erunt1/ &1 1/2; ad communem vero antecedentem reductae, erunt 1/ &2ξ; at neutro modo erunt aequales terminorum differentia, sed in altera 12 –9– 3, in altera 16 –12–4. Intelligendum igitur erit, vel ad mentem suam, de distantia divisionali; ex divisionis quotiente aestimanda: quam &nos agnoscimus rationis Geometricae fundamentum esse. 50 Negamus tamen, hanc divisionalem distantiam, esse ipsam rationem, sive (ut loquitur) naturam &essentiam rationis Geometricae: Sicut &ante negavimus residualem differentiam esse rationem Arithmeticam. Est quippe ratio, ea quae ex hac distantia oritur Relatio, quę interim, prout hunc illumve terminum respicit, est alia atque alia; puta tantuplo majus, &tantuplo minus. Atque hoc didicisse potuerat ab eo quem citat p. 167. I. 2. Theone Smyrnaeo; cujus haec verba profert; ἀπὸ τν δύο πρὶς τὸ ἐν, καὶ ἀπὸ τοῦ ἐνὸς σρὸς τὰ δύο, διάστημα ἐν καὶ τὸ αὐτὸ, λόγος δὲ ἕτερος· τν μὲν δύς πρὸς τὸ ἐν, διπλάσιος· τὸ δὲ ἐνὸς πρὸς τὰ δύο ἥμισυς. A binario ad unitatem, &ab unitate ad binarium unum idemque est intervallum, (de intervallo divisionali, loquitur; qualia sunt intervalla musica;) Ratio autem diversa: binarii ad unitatem dupla; unitatis ad binarium, dimidia, Eodem plane modo, quo Patris a Filio, &Filii a Patre, idem est intervallum; at diversa ratio; nempe haec illius inversa; utraque ab eodem fundamento orta. 6 Pessime itaque infertur, ob idem utrobique intervallum, sive aequalem distantiam (divisionalem,) aequales esse rationes duplam &subduplam. Quippe ratio dupla /2, relatum dicit correllato suo esse duplo majus; at subdupla 1/2; duplo minus esse; Eodem plane modo quo, binarii excessus †2, indicat binario majus esse; &binarii defectus –2, binario minus esse. At nemo sobrius, duplo majus esse, &duplo minus esse; vel etiam binario majus esse, &binario minus esse; pro eodem vel aequali habebit: nisi qui &majus, ac minus, tantundem esse velit.