Latin
OXONIENSI
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 48-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ex eo autem tempore prodiit etiam, saltem ad manus meus pervenit, Xaverii Ainscombe, Jesuitae, Tractatus, hoc ipso anno editus: qui Gregorii a S. Vincentio tetragonismum stabilire frustra satagens, ejusdem saltem de Rationibus &Proportionibus doctrinam satis, adversus Meibomium, defendit; sed &Auzotium etiam ὁμόψηρον (cujus ille opus MS nactus erat) junctim refellit. Nos autem, qui tum Auzotii opus non vidimus, tum Ainscomii susceptum ignoravimus, Meibomii saltem Dialogum, quia nescio quid &Novi &Magni prae se ferre videbatur, examinavimus &refutavimus. Quam autem jam tum absolverant operae nunc serius ea prodit in publicum Refutatio; partim quod cui subjungitur opus nondum perfectum erat penitusque ab operis absolutum; partim etiam quod interea temporis occurrebat Hobbius secundo castigandus, ob convitia &maledicta quae scripto Anglicano in me effutivit ob Elenchum meum quo ipsius Geometriam refutaveram. Quae quidem Hobbii castigatio, tum me tum Typographos (qui, cum vel minime impediti, sunt satis tardi) aliquandiu occupatos tenuit; ne hoc cum opere praecedente citius prodeat, in ipso fere partûs momento impeditum. Atque hactenus quidem exposita praesentis operis ratione, tacere possem, neque ulterius Dominationi Vestrae molestus esse; nisi quod alia nonnulla sint, quae licet a praesenti negotio satis sint aliena, nequaquam tamen aliena Dni Vestrae, quaeque hîc loci minime reticenda duxi. Dignata est D V. pro ea qua polles humanitate atque in me benevolentia, scripta mea non modo supra quam ipsa mereantur aestimare, sed &rimari curiosius, atque etiam ultra quam ipse fecerim inventa nostra promovere.