Latin
OXONIENSI
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 49-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc factum est ut quantitatis satis quidem irrationalis, quam ad Tetragonismum meum commode explicandum designandam habui, praeter eam quam ipse exhibueram designationem, alsam adhuc invenit D. V. accuratam equidem &subtilissimam; quam ad mentem tuam, quàm potui proxime, ad prop. 191. Arithmet. Infinit. exposui. Neque hoc contentus, ex principiis nostris, quae ad Circuli quadraturam designandam adhibueram talem etiam quadraturam Hyperbolae deduxisti, quam non absimili methodo designari posse docuisti: quod ex te tandem, uti spero, aliquando discet Orbis literatus. Verùm aliud est quod impraesentiarum adhuc dicendum habeo. Propositione 472 (cui affinis &prop. 49.) tractatus mei de Sectionibus Conicis, hanc ego Propositionem, In Paraboloide Cubicali, Diametri sunt invicem parallelae; &cujuscunque diametri ordinatim-applicatae,