Latin
6
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 6-3
Unproofread scanNot analysed yet
invenire poterit si Smetium consulat ad voces, concluseris, curtaveris, gustaveris, juveris, oraveris, piaveris, possederis, spectaveris, spreveris, testaveris, verseris, viceris, videris, &c. Et quidem non modo in tempore Praecerito modi subjunctivi, (ubi volunt Grammatici secundas personas plurales penultimam ancipitem habere,) sed &in tempore futuro, (cujus secundae plurales penultimam semper habent longam, uti iidem tradunt Grammatici,) ultima secundae singularis ut plurimum corripitur. (contra quam docet allegata regula) &non nisi raro admodum (extra positionem) producta legitur. Si quando autem dubium sit an vox ejusmodi ad tempus praeteritum an ad futurum referenda sit; at saltem ubi sensu imperativo usurpatur, ad futurum certo certius referendum erit (non enim jubemus praeterita sed futura) atque etiam ubi Hypothetice aliquid asseritur sub conditione rei adhuc futurae. Sed de his hactenus. Summa huc redit, si ab δ ἐν vel Fοεν deducatur Latinum Bagnum &Boene, &contractius (per thlipsin alterius vocalis) Bonum et Bene. erit nihilominus utrobique prima bevis. Ab eodem autem themate Ev, formantur semel, singulus, &