Latin
6.1 to 6.4
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 6.1-3-4
Unproofread scanNot analysed yet
simplus, item simplex (quod non dicitur, ut vult Scaliger, quasi sine plicâ) Nam eodem modo quo ab ἅμα vel ὁμοῦ fit simul, (praesixo s pro spiritu aspero, &adjuncto servili ! finali:) sic, ab ἐν, semel, ν interim in n converso, (nisi potius ab ἀμὸς dictum putemus, quod Jonicè pro eς usurpatur.) At semil &simplex ejusdem esse originis, nemo dubitabit; cum syllaba plex sit manifesto adventitia, ut in duplex, triplex, &c. ut et plus in simplus, duplus, triplus, &c. quibus respondent Graecorum ἀπλοῦς, διπλοῦς, &c. Non enim ἀπλοῦς dicitur vel ab α στερητικῷ, vel ab α ἐπτατικῷ, sed vel quasi ἀμπλοῦς, ab ἀμὸς unus, vel ab α μόνωσιν significante, seu singularitatem, ut vult Eustathius; ut in ἀμάζων, ἀδελρὸς, ἀγάστωρ, αγάστωρ, ἀγάλακτος, 'ακοιτις, 'ἄλοχος, ἀτάλαντος, ακόλουθος, &c. Atque huc facit quae habet Eustachius, dum exponit αγάστωρ, ὁμογάστιος: ἄλοχος (quae εtακοιτις) ὁμόλεκτρος: Quid enim aliud est ὁμογάστριος, ὁμόλεκτρος, quam qui communi (hoc est, uno eoden q) ventre feruntur, aut lecto concumbunt. Nam communionis notio, etiam Vnitatis seu pontius Identitatis notionem includit. Sic eς ἅπαξ, ἅπας, et forte αμὸς, et hinc ἅμα, ὁμὸς, ὁμοῦ, ὅμοιος, ut et οὐδαμῶς, μηδαμῶς, quasi nullies. Terminatio verò πλους, vel est a πέλω, ut Eustathio videtur, vel est paragogica, ut vult Etymologicus. His autem singulum et singularem cognata esse patet: quae ab ἐνικὸς dicta videntur, ut φρίκη frigus, πέρεικα friρeo, πύκτης pugil, κόμμι gummi, κυβερνάω guberno. Sed et sincerus etiam dicitur ab ἐν et κεράω seu κεράννυμι misaeo; quod ipsum et ακέραιον significare putarem (non tam ab αστηρητικῷ quam ab ἀμόνωσιν significante;) ut id nempe significent quod ex planè Homogeneis conflatur, et non ex varia mixtura: nec quidem magis distant voces ακέραιος sincerus, quàm ἀειστερὸς sinister, (ubię in n, ut in ἔρως Venus, ἐσπερία Hispania, sic ἔῤῥακος Henricus, quod nos Henry, et Harry dicimus.