Latin
6.1 to 6.4
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 6.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
θλίψει fiat contractio, quam ex quantitate vocalis quae super est, ut βόαε, βέα; ubi duae vocales breves αe in unam longam a coalescunt; adeoque si a etiam prius ante contractionem fuisset longa, perinde fere esset sive per κράσιν sive per θλίψιν contractionem fieri diceremus, saltem nisi aliorum verborum analogia eorum alterum potius suaderet. Quod autem Graecis familiare est, illud &Latinis non raro usu venit: praesertim in verbis tertiae &quartae conjugationis in io terminatis, ut cupio, fugio, audio, nescio, &c. Cum enim ad formam tertiae conjugationis (Lego, legis, legit, legimus, legitis, legunt, legebam, legam, lege, legito, legerem, legere, &c.) dicendum esset verbi gratia, cupio, cupiis, cupiit, cupiimus, cupiitis, cupiunt, cupiebam, cupiam, cupie, capiito, cupierem, cupiere, cupiendi, cupiens, &c. dicimus tamen contractius cupis, cupit, cupimus, cupitis, cupe, cupito, cuperem, cupere, &c. nempe per δλίψιν prioris vocalis, reliquâ suam quantitatem retinente; at cupio, cupiunt, cupiebam, cupiam, cupiendi, cupiens,, &c. omnino incontracte: &similiter in iis omnibus quae, etiam post contractionem, reputantur adhuc tertiae conjugationis. In reliquis autem quae ad quartam conjugationem referuntur, (quanquam &ea omnia sint revera non nisi verba tertiae conjugationis contracta,) per κράσιν plerumque fit contractio nempe audis, andimus, auditis, audi, audito, audirem, audire, &c. duabus nempe vocalibus brevibus ii, vel ie per κράσιν in unam longam î coalescentibus; at audit Cultima brevi) per δλίψιν prioris i, reliquâ suam quantitatem brevem retinente; item audio, audiunt, audiebam, audiam, andiendi, audiens, &c. incontracte: et similiter in aliis verbis conjugationis quartae. Verum et hic suam libertatem exercent Poetae. Nam verbi gratia. Nescis apud Ovidium habet ultimam brevem, quasi θλίψιν passum non κράσιν; et contra Nescii apud Juvenalem habet ultimam longam, quasi per κράσιν fiat contractio, non per θλίψιν. Atque idem accidit in abit, obit, perit, redit, it, nescit, petit, &c. quae apud poetas ultimam habent longam; imo &abiit, periit, rediit, subiit, pro abivit, perivit, redivit, subivit, ultimam habent longam, nempe v consona prius in u vocalem transtunte (quod aliquando fit, ut evoluisse pro evolvisse apud Ovidium &Syluae pro Sylvae apud Horatium, &c. uti notavit Cl.