Latin
6.5 to 6.7
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 6.5-2-7
Unproofread scanNot analysed yet
Gatakerus in tractatu suo de Bivocalibus,) &deinde facta crasi duarum vocalium ni in i longam. (Exempla siquis petat, ne longus sim, apud Smetium quaerat; in suo quaevis ordine. His adjungere licet politur apud Virgilium, &Ovidium (probatos authores) penultima correpta, quasi θλίψιν non κρόσιν (uti in similibus fieri solet) passum. Ovid. Mars videt hanc, visamque cupit, potiturque cupita. Virg. Vi potitur; quid non mortalia pectora cogis. Sic potiretur, potiturus, nequitur &c. de quibus vide Smetium. Secunda conQuod autem de conjugatione quarta dictum est, &de secunda jugatio Verbofere intelligendum erit. Nam verba conjugationis secundae rum, est forma contracta ter- vix aliter differunt a verbis tertiae, quam quod in plerisque temgiae. poribus (intellige quae a praesenti formantur, non item quae a praeterito) perpetuam fere patiantur crasin, nempe vocalis e cum sequenti, in e longum, puta doces, decebam, &c. pro doceis, doceebam, &c. excepta tertia persona praesentis Indicativi, ubi pro deceit fit per θλίψιν docet, ultima brevi. Sed &hic suam libertatem exercent Poetae, nam vide apud Persium &Catonem, &cave apud Horatium, ultimam habent brevem, (quod notant Lubinus &Farnabius, ad Persii Sat. 1. vers. 108.) sed &vale apud Ovidium, (&ejusmodi fortassis alibi occurrant alia,) quasi per θλίψιν fieret contractio: sed &fervere, penultima brevi legitur, quanquam a ferves, quasi ex ferveere non κράσει sed θλίψει fieret. Pari modo, ubi pro passiem, poßies, possiet, possiemus, poßietis, possient, (ex siem, sies, siet, &c. prout olim scribebant, compositis) dicimus contractius poßim, possis, &c. duo illa possim, possint, perinde est sive per thlipsin sive per crasin contracta dicas; at possimus, possitis, per crasin, propter vocalem longam; possit per thlipsin, propter ultimam brevem; contra vero sit ex siet contractum, quasi per crasin non per thlipsin, ultimam productam habet apud Lucretium.