Latin
6.24 to 6.27
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 6.24-27
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm ego Mille &Millia, potius a μύεια, quam χίλία, deducerem; (nisi potius vox sit ab utrisque conflata; nam principium potius μύεια exhibet, &finis χίλια:) nam A &ρ facile transmutantur. Sic perinde dicitur κείβανος &κλίβανος: parum &paulum, utrumque a παῦρος: sic ρραγίλλιὸν scribunt Graeci quod Latini flagellum: γράρω &γλάρω voces sunt affines utraque a ἀτ, sic σαλμὸς scalmus, à σκαίρω salio, Etymologo teste; sic Willelnus Graecè Ἰλεξμὸς scribitur; ἐπεεία, Hispania, &Hispalis; sic puer, puebus; tener, tenellus; pulcher, pulchellus; liber, libebus; aliaque multa. Sic a Graeco λεειον fit Latinum lilium, &forsan ab ἔρος vel ἔειον, vellus, (quanquam Varro &Plinius a vellendo volunt, unde vulsuram consura priorem probatum eunt: fortasse tamen a μάλλος vellus) Sic ab Ruistola, Apostolo, Capitulo, dicunt Galli Epistre, Aponc decantatus ille Alcibiadis Tranlismus, a propronun quo nomine ab Aristophane irridetur in Vespis, Εἴτʼ Ἀλκιοιοάδης εἴπι πρὸς με τρυυλίσας Ολᾶς; Θέωλος τὴν κεραλὴν κόλακος ἔχει, cum dixisset, ὁρᾷς, Θέωρος τὴν κεραλὴν κόρακος ἔχει, adeoque Theoro, pro capite Corvino (hoc est, nigro) Adulatoris caput tribuit; salsè quidem &pro more suo. Et quidem R& L in omnibus linguis facilè invicem commutantur, ut notat doctissimus Causabonus ad Persii. Sat. 5. vers. 22. Numeros Ordinales quod attinet, illi a Cardinalibus derivantur omnes, praeter primores duos. Primus nempe, quasi Proimus, dicitur a Graeco πρῦτος, mutata nempe terminatione superlativi Graeci in terminationem Latini, hoc est, τoς in mus. Vel etiam (quod eodem recidit) a Graeco πρὸ, Poeticè πραὶ, fit Latinum prae, &inde prior &primus. Hoc enim dicere mallem, quàm pridem, prior, primus; cùm vox pridem videatur idem esse ac prius demum: vel saltem prae cum expletivo demum compositum; ut in idem, ibidem, itidem, identidem, tantundem, &similibus. Secundus autem a sequor dicitur, ut oriundus ab orior: Quod autem per C scribatur, &non per qu, hoc nihil est; tantundem enim valent: sic à qui dicitur cujus, cui, vel (apud Plautum) quojus, quoi; à secus (adverbio) sequior; à secus (praepositione) sequester; ab εἰκὸς, εἴκελος, aequus aequalis; &persecutio, secuius, &c. promiscuè scribuntur per c &qu; sic cum &quum, aliaque multa. Duo saltem restant Numerorum nomina, nempe Quatuor &Quinque; quae, quamvis a Graecis nominibus longissimè recedant, inde tamen orta puto.