Latin
6.28 to 6.31
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 6.28-31
Unproofread scanNot analysed yet
Quatuor enim Graecè dicitur τέπαpes, Atticè τέτταρες &τέπορες, Poetice seu potius Aeolice πσυρος (apud Homerum Il. π. &forsan alibi) item πίτυρες &τέτορες, (unde Petorritum, Flacco, a rotarum numero,) exinde Cambricum pedwar, Armoricum peuar. (teste Bocharto) &forsan inde Anglicum fower, quod tamen Teutonicae potius originis esse duco. At a πίσυρα, vel πέτταρα, vel πέτορα, ad Quatuor, non ita difficilis est transitus; mutato nempe π in Quvel C. Ostendimus autem supra gutturales κ &χ cum ipsis labialibus π, β, 9, (aut quae tantundem valent) aliquando commutari; sic a χῖνος, fit finis &funis; aχζω, findo; a χίω, τηd; à χὴὴ fel &IMis: &contra a λάπω, linquo; ab ἔπω, sequer; ab ἕπω, inquem: ab ἵππος, equus: a πυρόω vel πορέω, quaero, (nisi sit ab Hebr. Nsed, quaero, &a Upz quaeso; dempto b, ut in βρέχω τiρο, βρώσκω τοdο) sic a πάττω πάσω, quatio, quasso, &c. Et revera paucissimae occurrunt voces Latinae, per qu scriptae, quae non apud Graecos vel per πvel perτ (rarius per κ vel χ) scriptae reperiuntur. Ita enim a τίσα, πόσα, lοι, quot; &πόσος quotus; sic &τίσον, πέσον, lanium, quanium, (inserto n Epenthetico;) sic a πότε quando (unde Anglicum whan seu ahen, vel, ut Scoti scribunt quhan:) sic ποῦ quὸ; πῆ qua; item τεῖος, πεῖος, talis, qualis, in quibus terminatio alis est adventitia, ut &in aequalis ab aequus, (sicut ἑικελὸς ab εἰκὺς, &ὁμαλὸς planus, ab ὁμὸς similis, par, sic ἀμαρπωλὸς, δι δάσκαλος, ὑψηλὲς, σκὰν δἄλον, &c. )&terminatio ilis in similis, ab ὅμοιος, quod ipsum ab ὁμὸς, quare et Graeca terminatio οlos servilis esse apparet; sed &Humilis ab humo, (quod ipsum a χαμὰι, unde &χθαμαλὸς humilis, ut ἄχος ἄχθος, μαλακὸς, μαλθακὸς.) Facilis a facio, Habilis ab habeo, unde &Habitus, ut ab ἔχω vel χῷ, ἔξις &χίσις, Agilis ab ago, aliâque multa, terminationem servilem adsciscunt, prout supra! in simul &semel servile esse diximus. Sic &a τε que, a τς quis; sic ab ἐθίω, esca &vescor; &contra tolleno (quasi colleno,) a κηλάνειον.