Latin
8
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 8
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis enim sin x includatur; nihil tamen absurdi sequitur si geminum s adesse dixero; alterum nempe praepositionis ex, alterum vocis sequentis: Sed &eadem de causa assto, asscribo, asscendo, asstipulor, &c. per geminum s, scribenda sunt, (alterum nempe loco absentis d, alterum vocis sequentis,) non minùs quàm assumo, assurgo, assimilo, &c. quae ab omnibus per geminum sscribi solent. Nisi malit quis utrobique literam dretinere, adsto, adsumo, &c. Sic &exsul, exsilium, per s scribenda sunt, quae ejusdem sunt originis ac praesul consul, consilium, ejusdem (credo) cum exjulto, exsilio, a voce salio. i Sic &exsemplum a voce similis; dicimus e nim Anglicè tam ensample quam exsample &samplar, unde liquet literam s radicalem esse, &non tantum ad praepositionem ex pertinere: p verò Epentheticè inseritur, ut in vocibus exempius, redemptus, contemptus, &c. &β in Graecis μέμβλεται, μέμβλωκα, pro μεμέλεται, μεμόληκα, sic &μεσήμβειον meridies, quasi μεσήμειον, contractè pro μεσημέειον, ut &in Anglicis (vel etiam Gallicis) Assemble, dissemble, resemble, semblance, a Latinis simul, simulor, similis, sic ab humilis, tremulus, fiunt humble, tremble; sic chamber, tender, cinder, a Gallicis chambre, tendre, cendre, cum tamen Latinè dicamus cameram, tenerum, cinerem; sic a Cimmerius fit Cimbricus; sic ab ἀνέρος, per Syncopen ἄνρος, Emphonicè ἀνδρός. Nam revera literae m &n cum sequentibus aliquot consonis (praesertim! &r,) vix cohaerent nisi post illam interveniat b vel p, post hanc d aut t. Sed haec obiter. Restat alia I, cujus rationem reddituri sumus. Eâ nempe, ut Graeci, sic Romani Unitatem indigitant; atque hoc faciunt Romani vel quòd Graeci sic prius fecerint; vel, quia litera haec minima quidem est &simplicissima, ut &supra de Graecorum 1 diximus. Vel denique, fieri potest, ut pro Vnitate simplici, sive primi loci, posuerint lineolam simplicem I: pro unitate secundi loci, hoc est Decade, duas transversas, seu literam X, (hujusque semissem V pro numero quinario;) pro unitate tertii loci, hoc est, Centuria, tres conjunctas, seu literam E, (hujusque semissem L, pro quinquaginta:) &denique, pro unitate quarti loci, seu Mille, quatuor conjunctas lineas, nempe literam Mvel (),hujusque semissem D pro quingentis.