Latin
53
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 53
Unproofread scanNot analysed yet
)adeóque ipsa litera V, quae nunc pro more literae Q subiungitur, omnino redundat, cùm ipsius sonus in ipsa Q litera includatur; (prout contendit Reverendus. Senex Thomas Gatakerus Anglus, in tractatu quem edidit de Diphthongis, sive Bivocalibus:) secùs enim litera Q omnino esset superflua. Nam ut gua constituic ultimam syllabam in voce lingua, &sua primam syllabam vocis suadio, sic &cua idem sonat ac qua in voce qualis: vel igitur redundat u, cùm Qtaniundem valeat ac Cu; vel ipsa litera Qomnino est superflua, &perperam alphabero inserta, utpote quae non alia est quam litera C. Et revera quidem, non modo sonus literae Q, sed &ipsius character, conflatus videtur ex (V nam &&Q solo situ differunt. Eodem prorsus modo ponebant veteres literam K pro CA, adeóque promiscue Klendas &Calendas, item Rrtago &Cartago: quasiquam nunc dierum, tam A perperam subjiciatur literae K, quam Vliterae Q; adeóque tam K quam Q, prout nunc usurpantur, prorsus redundent, nec aliud quicquam sonent quam C; non nego tamen hunc scribendi modum jam olim obtinuisse, neque tanti forsan res est ut nunc mutatum iri strenuè urgeamus. At saltem eodem, si non majori, jure dicendum esset, Posi Q non scribitur V, &Post K non scribitur A, atque dictum est, Post X non scribitur S (nempe quia s includitur in litera x, quae ex es conflatur:) nam pariter absurdum est literam A literae Rinclusam, aut V inclusam literae Q, repetere ipsive Kvel Q subjungere; ac ipsam literam S litera X inclusam eidem denuò repetitam subjungere. Sed neque haec regula universaliter obrinere debet, acii post X nunquam scribenda esset literaS; quamvis enim illud secus obtineat, tam n quoties praeter ipsum S literae X inclusum, aliud sequatur S juxta vocis analegium ipsi subjungendum, nihil impedit quo minùs adjungetur, prout in modernis typie accuratioribus fieri consuevit. Ideóque meliùs exscribo, exsurgo, exsisto, exsto, exsulto, &c, per s scribuntur, quàm excribo, exurgo, &c. sine s.