Latin
8.9 to 8.12
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 8.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Sed addimus, ipsius figuram aliam aliquando fuisse, &etiamnum esse, quàm quae vulgo adhibetur. In libris quippe Anglicis, Belgicis, Germanicis, aliisque pinguiori typorum forma impressis, occurrit passim istiua literae hic Character Q; rotundiori nempe forma quam in typis Italicis, Gallicis, Hispanicis, fieri solet: Antiquiores vero Anglo saxones hac forma scribebant A), &quidem in Libris Manuscriptis cujuscunque gentis reperitur, passim Latinorum litera M majuscula rotundiori forma exarata. Hujusce vero literae (rotundiori, ut dictum est, forma scriptae semissis posterior, literae D simillimus est; quam ideo adhibucrunt ad numerum quingenarium indicandum, nempe Millenarii dimidium. Sed &hanc &illam, non antiqui modò, sed &Recentiores nonnunquam in membra dividunt: nempe, pro Q &D, scribunt cio &10; priorem verò nonnunquam &hoc modo eo; ut in libris non paucis apud Belgas praesertim (sed &alibi) impressis videre est. Literam verò C, centenarii numeri notam, antiqui Romani sic scribebant C, (quadrata scilicet formâ,) ut ex antiquis marmorum &nummorum inscriptionibus constare dicitur. (Quos imitantur quodammodo typi Germanici Anglicique pinguiores T,) Hujus quadratae literae semissis inferior ipsam literam L. L. efficit; quae igitur ad exprimendum numerum Quinquagenarium adhibetur, nempe Centenarii dimidium. Ad numerum Denarium exprimendum adhibuerunt, non literam D initialem; (quoniam erat ea quingenarii numeri nota, ut supra dictum est,) sed literam X, quae conflatur ex duplicata litera V seu A; utroque enim modo Quinarii numeri nota antiquitùs scripta fuit. Erat autem V litera, Quinarii numeri nota; vel forte quia ex quinque punctis conflari videtur 3 Vel quia ipsius figura inversa A (quae etiam non rarò, apud Antiquos, numerum quinarium denorat) ad figuram Graecorum literae I1 (quinarii, apud illos, numeri notam) proximè accedat; (quippe nulla Latinorum litera ipsis est umilior:) Vel etiam quia vox Quinque antiquitus per CV scripta fuerit, (antequam litera Q ad Latinorum Alphabetum accesserat;) quarum prima C, cùm sit centenarii numeri nota, non potuit adhiberi, ideóque sequentem V assumserunt. Ipsam verò literam Q, recentius quàm reliquae literae, ad Alphabetum accessisse, non esse dubitandum existimo; ut nempe illud significet quod conjuncta literae CV; (sicut &&,x, idem sonant ac et, es.