Latin
PARTE SECUNDA
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 ix
Unproofread scanNot analysed yet
Denique (ut alia praeteream) in re Mathematica, non modo Munificentissimus erat Patronus, sed &egregius ipse Mathematicus. Quod non modo Praelectiones ejus in Euelidem editae testantur, sed &varia etiam quae supersunt specimina ipsius calamo exarata. Varios siquidem veteres Authores Graecos, propria ipsius manu transcriptos, ex partibus transmarinis huc addunxit, &in suorum Professorum usum reliquit. Suasque ipsius in Apollonium Pergaeum, Eutocium Ascalonitam, Claudium Ptolemaeum, aliosque ex veteribus, Annotationes habemus; ejusque in Iosephi Sealigeri Cyclometrica Animadversiones; aliaque non pauca sschediasmata, acutissimi ingenii argumenta; quae qui legerit, non poterit dubitare, illum &virum fuisse summe industrium, &summum Virum; atque in penitiora Matheseos penetralia, &reconditiores recessus penetrasse. Adeo ut mihi quidem res omnino miranda videatur &stupenda summe; virum in omni literaturae genere exercitatum, adeo tamen in singulis eminuisse. Verùm haec ego omnia necesse habeo ut taceam; aliaque insuper multa, quae in ipsius laudes prolixe dici possunt: Ne vel gratissimam ipsius apud vos memoriam suspicari, vel abuti videar, nimia digressione, patientia vestra; si nempe praesentis immemor instituti, Virum, utut dignissimum, potius ἐγκωμιάζειν, quam lectionibus Geometricis praefari vellemDe rebus autem Mathematicis, &nominatim Geo-De Mathesi metria, cum verba sim facturus; haeret aliquandiu generatim. suspensus animus, nescius unde vel exordium sumam, vel ubi finem ponam.