Latin
PARTE SECUNDA
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 viii
Unproofread scanNot analysed yet
Norunt haec Aetonenses, Norunt &Mertonenses, quorum utrorumque Collegiis sum ma cum laude simul praefuit; imo Oxonia tota, &universa quidem Respublica literaria, norunt melius, quam ut mihi sit opus sigillatim illa repetendo singula immorari: eumque ne posteri penitus ignorare possint, hujusce saltem diei &loci celebritas, &exercitia Mathematica, in omnia (spero) secula, ipso jubente, continuanda, prohibebunt. Taceo igitur, summam quam habuit Graecarum literarum peritiam, &cognitionem limatissimam; qua in re vix ulli, per universum terrarum orbem, secundus erat. Unde hic solus selectus fuit, qui Serenissimam Angliae Reginam ELIZABETHAM in Graecis literis instituat; &deinde ab Augustissimo JACOBO Rege, dum novam Sacri Codicis versionem Anglicanam parabat, accitus est Savilius, qui, cum aliis aliquot magni nominis viris, &linguarum peritissimis, operam hac in re navaret. Quod &summa cum laude praestitit. Sed &opera celeberrimi illius Graecorum Theologi, Iohannis Chrysostomi Antiocheni, summa industria, incredibili labore, &indefessis vigiliis, ex variis collatis exemplaribus Manuscriptis restituta, suis tandem sumptibus immensis, eleganti charactere, excusa edidit. Egregium etiam illud Bradwardini opus (qui &ipse aliquando fuerat Collegii Mertonensis praefectus) quod, De causa Dei, inscribitur, adversus Pelagium, SAVILIUS noster ex Manuscriptis exemplaribus in publicam lucem protulit, &typis commisit. Praeter autem illa in Theologia (cui tamen ipse nomen non ex professo dederat) magni moliminis opera; se etiam aliàs praestitit eximium virum, Historicum, Criticum, Philosophum, Mathematicum. Veteres Historiae Anglicanae scriptores, ex situ &pulvere, quibus erant obsiti, in lucem edidit. Cornelium Tacitum, celebrem illum Romanorum Historicum, suis in cum annotationibus illustravit.