Latin
PARTE SECUNDA
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 vii
Unproofread scanNot analysed yet
Non deest tamen quod hic dicendum occurrat, non tam praetextûs, quam justae defensionis loco. Partim enim invitat notissima vestra Clementia, quâ in Advenas, etiam exteros, summa soletis humanitate propensi esse; praesertim vero in ἀνεψιὲς vestros, ex conjunctissima sorore Cantabrigia nepotes; quos, non tam ut adoptivos, quam germanos filios, in proprio repositos sinu, summa soletis indulgentia exosculari. Partim etiam animum faciunt ipsa Statuta Domini Henrici SAVILII, Equitis Honoratissimi, candore morum, &multiplici Eruditione insignis, deque literis literatisque omnibus optime meriti; Quibus ipse, pro summa qua erat munificentiâ, animoque ad studia, praesertim Mathematica, promovenda propensissimo, duos Mathematum Professores sancivit, alendos curavit, iisque leges posuit; quos ῥητῶς de quacunque gente, de quacunque professione, statuit eligendos. Invitat igitur Clementia vestra; Suadent Statuta Saviliana; propriusque animus ad hujusmodi studia per se propensus, eorumque sive vota, sive suffragia, qui id negorii mihi demandandum curarunt, Jubent, istis invitamentis obtemperare. Cum vero gratissimum SAVILII nomen memorare contigerit; prolixa satis oratione possem in ipsius Encomia, si id necesse perorare; si nempe, quae, dum in vivis erat, edidit eruditionis specimina, quaeque, mortuo, supersent monumenta, recesenrem singula.