Latin
PARTE SECUNDA
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 xiv
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hinc fortasse factum est, quod tota mensuGeometriae nomen, unde, randi scientia Geometriae nomine indigetetur, quoniam Gaeodeticis praesertim mensurationibus applicata; nomine nempe totius, συνεκδοχικῶς, ab insigniori quâdam ipsius parte, mutuato; quae Pantometria non minus recte dici posset, vel simpliciter Mετεική. Neque enim terrae magis, quam cuiquam alii vel spatio, vel corpori, mensurando convenit: agit enim de Magnitudine, seu Quantitate continuâ, abstracte &ἀνίλως consideratâ, adeoque cuilibet subjecto capaci pariter applicabili. tri 9 Quae autem de Aegyptiorum Geometria diximus, non ita dicta velim existimetis, acsi aliarum Matheseos partium rudes essent: sed quoniam necessitate rei coacti, ea praecipue usi sunt; quò meliùs Nili inju- Phaenices Arithmeticam riis obveniatur: (pari scilicet necessitate, ac illa quae excoluerunt. Phoenicibus incubuit postea, Arithmeticam excolendi; quò felicius nempe succederet mercatura.) Cùm enim fuerint Aegyptii Geometriae periti, Arithmetici calculi ignaros esse, sine quo Geometria practica parùm procederet, non est existimandum. Nec etiam Astronomiae rudes censendi sunt: cum enim ὀνειρομάντεις fuisse constet, adeoque Divinatricis sive artis sive imposturae studio deditos: non credendi sunt coelestiâ ραινθμενα, quorum sive usus sive abusus apud ejusmodi sciolos maximus esse solet, inobservata praeteriisse. Quod ideo quidem minus credendum est; quia, ®io ipsa, ob perpetuam coeli serenitatem, adeo coelestibus observationibus est accommoda, ut nulla magis: Et Chaldaeos, a quibus hujusmodi artes didicisse creditum est, Astrologiae fuisse peritos, abunde liquet; unde non minus Astrorum cognitionem, quàm coguatas artes, hausisse commode potuissent: Imo &vicinos Arabes astra notasse &nominasse, ex historia Jobi liquidò patet; quem Arabiae vel incolam vel vicinum fuisse, &Patriarcharum temporibus Aegypto commorantium vixisse, vix dubitandum est.