Latin
PARTE SECUNDA
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 xv
Unproofread scanNot analysed yet
Nec interim tota haec Aegyptiorum doctrina vel futilis erat, vel superstitiosa; cum Mosen ipsum illorum disciplina imbutum legimus, nec tamen ideo culpae insimulatum. Verum jamdiu apud Chaldaeos &Aegyptios morati sumus, (diutius fortasse quam opus erat,) ut Matheseos originem, &antiquiores progressus investigemus. Fatendum autem est, in toto illo temporis decursu, quo apud illos Mathesis morata fuerit, vix insignem aliquem perfectionis gradum adeptam esse: saltem, nisi forte, vel invidiosa illorum reticentia, quâ inter arcana Sacerdotum mysteria etiam res Mathematicas occuluerunt; vel injuria temporis, etiam aliis disciplinis inimica, eorum inventa oblivioni dederit, quò minus ipsorum peritia posteris innotescat. Ad Graecos tandem Mathesis transmigravit: quo etiam festinat Oratio nostra. Eam nempe Thales Milesius in Greciam primus adduxisse creditur; quàm Pythagorae Tubinde Schola, Platonis Academia, Aristotelis Lyceum, multique his edocti magistris, foverunt, excoluerunt, auxerunt indies. Quod eo quidem successu factum est, ut paucis annorum centuriis sub illorum auspiciis plus floruerit Mathesis &liores progressus fecerit, quam per omnia secula superiora; ne dicam etiam &subsequentia, si saltem ducentos jam proxime elapsos annos eximamus. Testatur illud numerosa Graecorum Mathematicorum cohors: inter quos, praeter superius nominatos, etiam Hippocrates Chius, Archytas Terentinus, Leo, Theudius, Eudoxus, Euclides, Eratosthenes, Archimedes, Hipparchus, Apollonius Pergaeus, Ctesibius, Hero, Geminus, Sosigenes, Ptolemaeus, Pappus, Diophantus, Serenus, Proclus, Theon, aliique multi quorum ne quidem nomina recensere licet.