Latin
GEOMETRIAE PROFESSORIS
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 xl
Unproofread scanNot analysed yet
Dum autem Phaenomena Coelestia nomino; ne ipsos quidem Cometas eximo; qui in sublimi conspiciuntur, &observandi rationem, astrorum observationibus non prorsus absimilem, videntur postulare; quanquam eorum fortasse nonnulli sint sublunares: Nonnulli, inquam; Omnes enim sublunares esse, (prout censebant veteres,) neutiquam est concedendum; cum id praesentis praeteritique seculi observationes manifesto reclament. Astronomiae subjungo Geegraphiam; utpote Astronomicis principiis ut plurimum fultam: quae, praeterquam quod ab Astronomia mutuatur, non multum habet Mathematicum. Utrique verò (Astronomiae &Geographiae) Gnomonicen subjungo, (unde varia Horologia Scioterica, aliaque inventa consimilia dependent;) &Artem etiam Nauticam: ouarum utraque tam Astronomiae, quam Geographiae, peritiam postulant. Sed nec Chronologiam penitus omittam; quae Temporis calculum rerum gestarum historiis accommodat: quod quò meliùs fiat, τῶν ραινομένων coelestium etiam rationem cumprimis habet, &Eclipseon praecipuè, Futiles autem Genethliacerum vanitates, aliâsque ineptias Astrologiae Judiciariae, praetereundas duco: ut quae pro frivolis potiùs aut superstitiosis imposturis habendae sunt, quàm Mathematicis disciplinis: Ideóque illarum professionem prudentissimus atque Honoratissimus Eques Dominus Henricus Savilius Professoribus suis Mathematicis merito interdicendam curavit. Post Astronomiam autem, eique affines disciplinas, annumeranda est Geodaesia; cui &totam quidem Langimetriam, Planimetriam, &Stereometriam adjungo: Unde propositae distantiae, anguli, superficies, &corpora solida, seu (quod perinde est) spacia solidorum capacia, mensurantur: quae omnia Geometricis principiis peraguntur, particulari subjecto applicatis. Sed &Perspectiva tota; tam quae simplicior est, lineâsque ab objectis in directum exeuntes perpendit, ipsisque peritioribus Pictoribus usui est; quàm quae in Diopiricis &Catopiricis, de lineis refractis &reflexis, traditur; Ceometrica ferè tota est: quanquam in Genere. CAP. I. quam etiam ipsius in Astronomia usus sit haud exiguus.