Latin
GEOMETRIAE PROFESSORIS
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 xxxix
Unproofread scanNot analysed yet
tem, ubi in Geometria traditur, Circuli peripheriam ubig, à suo centro aequaliter distare: hic, praeter ipsius circuli considerationem, subjecti nulla ratio habetur; sive in coelis sit ille circulus, sive in terris, sive ubivis aliàs. Adeoque disciplinas has, Mathematicas Puras dicimus; quia purè de ipsis quantitatibus agunt, non immistâ subjecti consideratione. In aliis secus est. Verbi gratia: Cùm docet Astronomia, Aequatorem &Zodiacum se mutuo in binis punctis secare; &quidem hunc ad illum oblique Inclinari, angulumque gradum viginti trium cum semisse (circitèr) constituere: videmus hîc, praeter instituta pure Mathematica, multa etiam mere Physica immisceri. Quid sit circulus, &circulorum intersectio; quid obliqua inclinatio, &inclinationis angulus, Mathematica mere sunt, atque inde petenda; At, solem (Terramve) hujusmodi obliquum cursum peragere, eumque annuo spatio absolvere, Physica sunt, ex Historia nempe naturali observanda; adhibitis interim Mathematicis tam Principiis quam Instrumentis, quò meliùs hujusmodi observatio instituatur. Mathematicas igitur disciplinas Puras dicimus, duas tantùm: nempe Arithmeticam &Geometriam; Quarum illa agit de quantitate Discreta, sive Numero; Haec autem de Continua, sive Magnitudine. Sed &ex his, est quidem altera magis altera minùs pura; est enim Arithmetices subjectum purius quiddam &magis abstractum, quàm subjectum Geometriae; idcoque speculationes habet magis universales, quae rei Geometricae pariter ac aliis aequè sunt applicabiles. Reliquas autem omnes Mixtas esse dicimus; ouae eatenus quidem sunt Mathematicae, quatenus in illis occurrit quidpiam vel Arithmeticum, vel Geometricum; quicquid autem insuper est, pro Mathematico non habendum est, sed pro mixtura aliunde allata. Atque ex his quidem aliae minùs, aliae magis Minre sunt; prout ad Mathematicas puras magis minúsve accedant. Inter Mixtas, celeberrima quidem est Affronomia: Quae mensuram De Mathest CAP. I. suram quidem &calculum adhibet, sed ad Coelestia tantùm ραινέμενα speculanda. Corporum nempe coelestium magnitudines, distantias, motus, variâsque eorum &quoad nos, &inter se, posituras contemplatur.