Latin
PARTE SECUNDA
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 xvii
Unproofread scanNot analysed yet
At heu! quam nostrae Athenis illis longe dispares! Ubi, si Pythagorae ρυσιογνωμόνησις, Platonis Programma, aut censura Xenocratis obtineret, ut ἀγιωμέπητοι omnes exsularent, certe exiguus superesset Philosophorum numerus. Studia nempe Mathematica, quae primas olim obtinebant, vix nunc dierum (nescio quo malo fato) apparent uspiam: acsi hodierni Philosophi Cynicis mallent &Epicuraeis accenseri, quibus fere solis erat Mathesis neglectui; quam Pythagoricis, Platonicis, aut Aristotelicis, quibus &curae fuit &delectationi. Imo vero res Mathematicas ad Philosophiam non pertinere, arbitrantur hodierni quales quales Peripatetici, cum tamen erat ipse Πεείπατος egregie Mathematicus: quod ipsi sive negent, sive nesciant, saltem dissimulant. Verum fatendum ingenue quod res est. Ex quo Athenis migrarunt severiores Musae, vix uspiam firmas posuere sedes, sed vel errare coactę vel delitescere. Romani nempe, quanquam Grecorum literature haeredes habiti, pro florido quo erant ingenio, potius quàm solido; dicendi potius copiâ &verborum ornatu, quàm rerum pondere &argumentorum acumine delectati; Rhetoricâ magis quam Logicâ instructi; orationis potius quam rationis Magistri; leviores Musas amplexi, severiores omnino insalutatos preteribant. Grammaticam scilicet, Rhetoricam &Poeticam ornare satagunt: Philosophiam interim, Medicinam, &rerum presertim Mathematicarum studia missa faciunt; Condendis carminibus, componendis orationibus, rebus forensibus agendis apti, ut &Historiis conscribendis; Verum si apud illos Philosophiam aut Mathesin quęsitemus, omnino frustra sumus; Exceptis enim, quę apud Ciceronem &Senecam occurrunt pauca, Philosophię quidem parum, Matheseos vix quicquam occurrit uspiam: Nisi forte quòd Architectonicâ usi fuerint.