Latin
PARTE SECUNDA
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 xvi
Unproofread scanNot analysed yet
Quorum alii Theoremata &Problemata ingeniose excogitarunt; alii methodice disposuerunt, οδείξεις addiderunt, quibus illustrarunt &confirmarunt; alii Mechanicis usibus applicarunt; alii denique caelis, alii terris, alii aliis magis exercitati: vix enim ullo uspiam solo, quam apud Graecos, Mathemata felicius floruerunt. Neque studia isthaec Mathematica coluerunt tantum Graeciae Philosophi plerique omnes; sed inter prima eruditionum rudimenta posuerunt; unde κατʼ ἐξοχὴν Μαθιματα nominarunt. Grammatices enim studio vix opus erat; cum linguâ vernacula peragebantur omnia: Rhetorices flosculos, antiquiores Graeci minus curabant; ut qui res magis quam verba insectabantur: Logicam etiam, quâ usi erant, ipso potius usu, quam praeceptis, addiscebant: adeoque prima studiorum principia in ipsis Mathematis ponebant; quique horum rudes essent, ut omnino ἀμαθιτοὶ, ἀπαιδετοὶ, &indocti prorsus habebantur. Hinc orta est illa Pythagorae ουσιογνωμόνησις, quâ, inspecto vultu, judicium primo fecit, an Mathematum capaces essent, qui ipsius scholam adire vellent; nequis ἀμαθητὸς, ἀπαιδετὸς intraret, studiumque male collocaret. Haud secùs &Plato affixo programmate prohibebat μήτις ἀγεωμετρητὸς εἰσίτω. Xenocrates postea quendam repulit, Mathematum ignarum, ne sui auditor esset, ut qui Ansas Philosophiae non habuerit: τὰς λαβὰς inquit, ριλοσορίας ἐκ ἔχεις. Nec multo secius Aristoteles fecisse creditur; qui &Mathematica multa scriptis aliis immiscuit, &libros etiam Mathematicos conscripsit; licèt eorum non pauci injuria temporis perierunt.