Latin
GEOMETRIAE PROFESSORIS
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 xxxvii
Unproofread scanNot analysed yet
Riusquam Arithmeticam, quam deinceps sum traditurus, speciatim aggrediar: non omnino abs re fore judico, generalia quaedam quasi πριλεγόμενα praemittere, de ipsa Mathesi Fig e in genere (cujus Arithmetica pars est satis insignis,) ut, Quid ipsa sint Mathemata, paucis enarrem; cur ita dicta; &Quibus in rebus versentur: &Matheseos deinde distributionem subtexam. Si. Quid sint ipsa Mathemata, quaeratur; aut, quas disciplinas Mathesi illo nomine indigitemus: Respondeo, Mathemata dici, seu quid disciplinas Mathematicas, omnes illas sive Artes sive Scientias, quae circa Quantitatem peculiari modo versantur; sive continuam quidem, sive Discretam. Quantitatem verò cum dico, non eam laxiori quodam sensu Matheseus objectum, Quanintellectam vellem; prout eam Aristoteles nonnunquam, sive titas propriè post illum alii, laxiùs loquendo, describunt; quando Tempus dicta. Locum, Orationem, aliquando etiam Motum &Pondus, &siqua sunt similia, ipsius speciebus annumerant: Sed strictiori sensu, prout ad Numerum &Magnitudinem restringi solet; quae vel solae sunt, vel saltem praecipuae Quantitatis propriè dictae species. Reliqua verò non nisi Reductivè ad Quantitatem propriè dictam pertinere reputantur, quatenus nempe vel Mensurae vel Numeri sunt capacia; adeóque vix ullam subeunt Mathematicam speculationem, nisi quatenus ad modum vel Magni vel Multi considerantur; praesertim si tota Rationum vel proportioDe Mathesi CAP. I. Proportionum doctrina vel Arithmeticae vel saltem Geometricae considerationis habeatur.