Latin
GEOMETRIAE PROFESSORIS
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 xxxviii
Unproofread scanNot analysed yet
Verum quidem est, ea omnia in disciplinis Mathematicis tractari, iis praesertim quae Mixiae dicuntur: quâ forsan solâ ratione, inter Quantitatis species fuerunt annumerata. Tempus enim tractat Astronomia, (ut &Motus coelestes quibus mensuratur;) item Chronologia; atque etiam Gnomonice, Astronomiae principiis ut plurimum nixa. Locus autem in Stereometriâ, quantum ad ejus capacitatem; in Geographiâ verò, quoad ejus situm &posituram, speciali modo consideratur. Orationem tractat Musica, tam quoad Temporum (ut loquuntur) mensuram; quàm quoad Tonorum elationem, suppressionem, vel etiam circumflexionem; unde non modo Rhetorum &Poetarum, sed &Musicorum, oritur &mensura &modulatio. Motus autem &Pondus in Mechanicis praesertim considerantur. Qunquam autem haec omnia in disciplinis Mathematicis tractentur; non tamen per se, &primariò; sed quatenus vel mensurantur vel numerantur. Dico igitur Matheseos Objectum esse Quantitatem propriè dictam; Magnitudinem scilicet &Multitudinem. Reliqua verò eatenus ad Mathemata pertinent, quatenus (reductive) sunt vel Numeri vel Mensurae capacia: nempe quatenus de illis interrogari poterit, vel Quat sint, vel Quanta sint. Adeoque satis apparet, Quibus in rebus versatur Mathesis; nempe in Quantitate, per se; in aliis autem rebus omnibus, quatenus vel Quantitatis capaces sunt, vel ad eam reductivè referantur. Si de Mathematum, sive Matheseos, nomine quaeratur, Cur hac appellatione insigniantur illae disciplinae: Ideo fortasse fuit, quoniam Mathemata apud multos quidem sola, apud alios Antiquorum primo ante alias Disciplinas loco, ediscebantur: adeoque κατʼ ἐξοχὴν Μαθήματα dicta, quia πρωτομάθητω. Atque haec de Matheseos in genere tam Objecto, quàm Appellatione dicta sunto. Sequitur ut ipsius sive Species, sive Partes, seorsim considerentur. Sunt autem disciplinae Mathematicae aliae Purae, aliae Mixtae. Puras dicimus illas, quae quantitatem absolute consideratam tractant, prout a Materiâ abstrahitur. Mixtas autem illas appellamus, in quibus, praeter considerationem ouantitatis, (sive Multitudo illa fuerit in Genere. fuerit, sive Magnitudo,) etiam subjectum, cui inest, connotatur. Verbi gratiâ, Ubi in Arithmeticâ traditur, Bis duo quatuor efficere; Numeri hic seorsim considerantur, &abstractim ab omni materiâ subjectâ. Pariter enim verum est, sive de Hominibus, sive de Angelis, sive de aliis quibuscunque rebus agatur.