Latin
PARS I
John Woodward, Specimen geographiae physicae 10
Unproofread scanNot analysed yet
Perspexi porrò gravitatem &utilitatem Consequentiarum, quae ex hisce Observationibus deduci possent, &proin curatè consideravi Statum &qualitates ejusmodi heterogeneorum, saxis immersorum, &inclusorum, corporum: speciatim Testacea varii generis, Ostrea, Pectines, Cochleas, aliaque Producta marina. Omni igitur adhibitâ diligentiâ, quod notanter injungo, observavi, quaecunque circa haec Testacea observari poterant; ingentem numerum: genera &species eorum, quae Saxis reperiuntur inclusa; modum &ordinem, quo inibi locantur; diversam profunditatem, ad quam fuere demersa; materiam tandem, quae in illorum cavitatibus reperitur, easque communiter infarcit. Observationes hasce Lithologicas sequuntur aliae consimiles, institutae circa Marmora, Carbones fossiles, &Cretam. horum omnium Fissuras; Stratorum situm: Testacea, aliaque heterogenea corpora, quae in iis hospitantur. Proximum ab his occupant locum Observationes, quae concernunt Margam, Lutum, &varias Terrae species; Conchas &Cochleas byGoogle chleas in harum Stratis locatas; horum Stratorum situm, ordinem: modum, quo distinguuntur ab invicem pro variante materia, consistentia &colore. Non enim solent communiter id genus corporum laxiorum &molliorum Strata interstingui per horizontales fissuras, uti verò in Lapidum, aliorumque solidioris structurae corporum Stratis perpetuò observare licet.