Latin
PARS I
John Woodward, Specimen geographiae physicae 9
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis, exempli gratiâ, Observationibus meis, circa Saxa Arenaria factis, non neglexerim inserere varias illorum Species, quas nos vocamus Freestone, Raggstone, Limestone: nec non annotare differentem Saxorum soliditatem ac duritiem: colorem item, structuram, &,ex qua constant, materiam: particulatim tamen &praecipuè nunc attendo ad modum, quo jacent in Terra; ad Strata, in quae per fissuras horizontales (a) ¶llelas distinguuntur, ad horum Stratorum ordinem &Numerum; ad eorundem situm respectu Horizontis consideratum: ad singulorum crassitiem, profunditatem, aliasque circumstantias: ad intersectiones stratorum (b) perpendiculares, quae horizontales findunt; ad harum fissurarum perpendicularium diversam latitudinem, vel amplitudinem; ad distantias, quae singula inter(a. b) Horizontales nuncupo Fissuras, quae Lapides ipsos in Strata distinguunt; Perpendiculares autem, quae priores intersecant; non tam intuitis Situs, quem nunc strata obtinent, quive, ut alibi ostensurus sum, multis in locis est immutatus, quàm respectu primae &originariae Situationis, de qua v. Part. 2. Consect. 5. interjacent; tandemque ad Speculares Fluores, aliaque Mineralia &Metalla inibi contenta.