Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 102
Unproofread scanNot analysed yet
tum Ex variis hisce Observationibus, alieDic alienis, tum propriis, probare contendo, 1. Quòd in imis Terrae visceribus ingens sit Aquarum Collectio constituens vastam sphaeram centralem: circa quam Strata Terrae collocari, atque expandi incipiunt. Quòd ipsum hoc Aquarum conceptaculum Magnam Profunditatem, seu Abyssum, vocaverit Moses; Gentiles Antiqui Scriptores Erebum, &Tartarum. 2. Quòd Aqua Sphaerae hujus Centralis communicetur per certos meatus, &cavitates subterraneas ipsi Oceano, quòd idem sit commune Centrum, Aquarum Centralium, &Oceani, ita tamen, ut superficies illarum non sit adeò plana, uti Aquarum marinarum, neque harum superficiei parallela, centroque proximior, utpote versus inferiora &interiora retracta, &à Stratis Terrae incumbentibus depressa: Ast, ubi Strata haec passa sunt fracturam, vel adeò laxa existunt &porosa, ut Aquis concedatur transitus, ascendunt hae ex Hydrophylacio suo Sphaerico; implent fissuras omnes, ad quas cunque patet aditus, &introitus: saturant omnes poros, &interstitia Terrae, Lapidum, aliorumque Corporum, totius Globi Terrestris, ad peripheriam usque superficialem ipsius Oceani. 3. Quòd constans sit, &perpetua Aquarum Circulatio, utpote quae ex Globo Terraqueo ascendunt sub formâ Vaporum, &relabuntur ex Atmosphaera per Pluviam, Rorem, Grandinem, &Nivem. Quòd Quantitas Aquae sublevari &cadere solitae sit aequalis; ut tantùm resolvatur in Pluviam, aliaque Terrae Globum petentia Meteora Aquea, quantùm exhalavit priùs in Vapores; &vicissim non plus surgat sub specie Vaporum, quàm effusum fuit in Pluvia.