Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 103
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd intuitu totius sit Aquarum Ascensus, &Descensus, prope modùm certus &constans, varius tamen in diversis Terrae Partibus; quoniam Vapores in Aerem elevati, &in Nubes condensati de loco in locum feruntur, nec ab iisdem praecisè Terrae, Marisque Tractibus restaurantur, ad quos fuêre perpendiculari motu relapsae, verùm aliunde, absque ullo Plagarum discrimine: ita ut aliquae Regiones plures recipiant Pluviae guttas, quam concesserunt Vapores: &è contrà aliae majorem reddant Vaporum, quàm Pluviae, copiam; imò, eadem Regio hoc tempore plures emittat Vapores minoreque irrigetur Pluviâ, alio verò plus recipiat Pluviae, quàm exhalavit Vaporum; nihilominus tamen ascendentis ex integro Terraqueo Globo, &in eundem relabentis Aquae quantitas sit aequalis, utcunque in diversis Partibus diversa, quum Regionis, &Temporis unius Excessus compensare soleat defectum aliorum.