Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 105
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd Abyssus, seu Promptuarium illud ingens Aquarum, cujus jam suprà mentio est injecta, junctim cum Oceano, penum Aquarum largiatur constantem &sufficientem omni superficiei Terrae, Fluminibus, Fontibus, Vaporibus, Pluviae. 8. Quòd per viscera, omniaque Terrae interiora corpora quaquaversum dispersus sit Ignis quidam, seu Calor, (b) isque propemodùm uniformis, &constans; Testibus ipso Fodinarum profundiorum fundo, ubi Aestus percipitur admodum penetrans; atque Lapidibus &Venis Metallicis, quae sensibilem quendam calorem omni anni tempore exhibent. Quòd ipse hic Calor in Vapores elevet (b) Differunt Ignis &Calor duntaxat Gradibus; ut calor dici possit Ignis minùs copiosus: Ignis fluidum est, constans ex Partibus, seu corpusculis minimis, &levissimis, proin subtilissimis, admodum activis, &Motui suscipiundo aptissimis. Particulae hae Flammam constituunt &ignem, si tam numerosè aggregentur, ut sub Visum cadant; Calorem autem, si parcior sit, tenuior, &dispersa magis Collectio.