Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 106
Unproofread scanNot analysed yet
vet Aquas Abyssi, &undiquaque propellat versus omnes superficiei Terrae partes; atque pervadat, non duntaxat Stratorum Fissuras, &Hiatus, sed corpora Stratorum ipsa, poros Arenae, Sabuli, Terrae, aliusve materiae, quâ constant: imò compactissima etiam Marmora, &densissima Saxa, quae Aquâ hâc intra poros admissa saturantur, &hinc molliora sunt, &aptiora secari ac scindi, si recens fuerint ex Lapicidinis protracta, duriora autem, &tractatu difficiliora, ubi per aliquod tempus Aëri fuerint exposita usquedum scilicet humidum evaporaverit. Quòd Vapores hi surgant directè ad omnia superficiei globosae Puncta, &,quantùm fieri potest, per Lineas Rectas, nisi impediantur, &divertantur, ab interjectis Marmorum, aliorumque Lapidum, &corporum Terrestrium Stratis, compactis adeò, &firmis, ut vapores admittant in exiguâ quantitate, &admodùm tardè. Quòd interceptâ Vaporum directâ viâ per Strata densiora, prosequantur aliqui ex illis cursum suum juxta ductum superficiei inferioris, per Inter vallum horizontale, Stratum inter densum superius, &aliud inferius locatum; reliquis permeantibus poros Massae Stratorum subjectorum, seu constiterint ea ex laxiori Lapide, Arena, Marga, aliave porosiori Materia, &quidem directione ad Situm horum Stratorum parallelâ, donec devenerint ad perpendiculares eorundem Fissuras.