Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 107
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd Vapores ad has Fissuras delati, &ad occursum Stratorum collecti, ac condensati in Aquam, (ad eum modum, quem videmus in Alembico, Cucurbitae, vel Vesicae imposito) soleant, profluendo per Intervalla absque obstaculo, constituere Rivos ac Flumina, si nimirum Strata altiora sint ordinariâ Terrae superficie, uti certè sunt illa, quibus Montes constant; Fontes stagnantes autem, sicubi Strata, Vapores condensantia, non altiorem obtineant Situm, quàm ipsa Terrae superficies. Quòd, durante etiam perenni, &eodem propè per omnia Anni tempora, atque ad omnes totius Globi Partes, ascensu Vaporum ex Hydrophylacio Centrali, quibusdam temporibus tamen copiosior sit Aquae Proventus, aliis parcior, quoniam Calor, Agens illud, quod Aquas in Vapores elevat, propter Terrae superficiem non adeò idem est semper, &constans, uti interior Globi, verùm variis vicissitudinibus, &Alterationibus subjectus; Hinc sanè pro variante Caloris hujus exterioris gradu profluit Aqua in hisce Terrae Partibus, sive Climatibus, majori copiâ, in aliis minori: hinc est, quòd certis Anni temporibus, &Regionibus; Aquis abundet, imò tantùm non obruatur Terrae superficies, Fontes largiter fluant, &Flumina prae copiâ Aquarum intumescant; aliis autem temporibus, &in aliis Regionibus deficiant valde Fontes &Fluvii, imò etiam prorsus cessent.