Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 111
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd haec Aquarum ex Abysso magna ad Terrae exteriora, &Atmosphaeram dispensatio, &insequens per Pluviam, ac Flumina ad Oceanum, ab hoc denique ad Abyssum ipsam refluxus, Subterraneum hoc Hydrophylacium cum Mari in perpetuo servet Aequilibrio: quandoquidem ex Abysso rursum surgunt perenni circulatione ad Terrae Stratum supremum Vapores, qui postea resolvuntur in Fontes &Flumina. 10. Quòd Finalis Causa constantis hujus Aquae ad omnes Terrae partes, per Pluviam Fontes &Flumina, Circulationis sit, continua. &successiva Animalium, Vegetabilium, &Mineralium propagatio. Animalia quòd attinet, vescuntur haec immediatè Vegetabilibus. vel, quod eodem tandem recidit, aliis Animalibus, quae ex Plantarum Regno nutrimentum fumunt; ita ut Vegetabilia considerari possint, ut prima &perennis Animalium nutritiva materia; ipsae autem Plantae totidem sunt Machinae, quibus materia nutritioni idonea elicitur è Terra, digeritur &sensim sine sensu in cibum praeparatur, prouti scilicet ductu Fluidi intra texturam illarum admittitur.