Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 112
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt hae uni alicui loco, semper affixae, nec loco mobiles, ut Animalia, sicque ineptae ad quaerendum victum suae substantiae analogum, unde omninò necesse fuit, ut materia nutriens illis adferretur, &quidem ministerio Causae efficientis universalis, quae ubi vis locorum praesens, officium hoc tam nobile omnibus praestare potis sit. Haec namque materia Terrestris per se est iners, otiosa, merè passiva, nec magis ad Plantas sese movere apta, quàm hae ad illam; aeternùm proin jaceret Terrae poris infixa, carerent eâ in omne aevum Vegetabilia, nisi existeret hoc aliudve simile Agens, quod in actum illam deducat, &passiva passivis applicet. Nec duntaxat inservit Aqua ab uno loco in alium vi caloris mota, ad materiam hanc Terrestrem Plantis adducendam, verùm insuper insinuant sese particulae illius flexiles, lubricae, &subtiliter exiquae intra earum Texturam, &placidè Tubulos, ac vasa distendunt, sicque nutrimentum introducunt, &ad singulas Vegetabilium quorumvis partes convehunt: quae postmodùm vi peculiaris Mechanismi sepadibzy G Goog separant, &assumunt, particulas suae structurae nutriendae &augendae idoneas, has sibi incorporant, &,quod superest, Fluido transeunti relinquunt, ut vehiculo ipsius Aquae extremitatibus Plantarum (f) expiret, utpote superfluum, vel Nutritioniinidoneum.