Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 114
Unproofread scanNot analysed yet
Quod tamen effectus hosce non exserere potuerint indifferenter in omnia enarrata Corpora, &à Fluidi hujus dissolventis insultibus libera remanserint, quae in firmioribus, ac compactioribus Marmorum, Saxorum densiorum, Cretae, &id genus aliis Stratis fuêre locata; quoniam pertransire solet haec Strata in minori quantitate, lentè, ac difficulter, (h) ut propter hanc Motûs debilitatem, relicta manserint Conchylia, aliaque Corpora, firma satis, &integra, aliquando etiam illaesa quoad colorem, quamvis quatuor millia annorum inde à Diluvio effluxerint ad haec nostra tempora, imò etiam procul omni dubio diutius perdurare possint, tamdiu scilicet, ac ipsa Strata, à quibus proteguntur, integra manebunt, &incorrupta; illis interim Corporibus, quae commixta fuêre Margae, Arenae, Sabulo, aliive materiae porosiori, &laxiori, corruptis adeò, &collapsis, ut non, vel vix distingui queant hodie à Marga ipsa, aliave Materia, intra cujus poros jacent. Invenias aliquando, quod haud diffiteor, in ipsis his Stratis mage perviis, Testacea, Ossa, aliaque plura corpora, quae satis adhuc feliciter corruptionem evasere: verùm enimverò fuêre haec, quae firma satis mansêre, cor(h) vid. Cons. 8. supra. corpora, texturae robustioris, &durabilioris, quae prom insultus etiam reperitos Fluidi permeantis eludere valuit, &integritatem suam conservare, dum interim teneriora alia corruptioni fuêre tradita, &totaliter destructa.