Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 113
Unproofread scanNot analysed yet
Officium hoc praebet quoque, quod modò descripsi, Fluidum Aqueum Animalibus convehendo Materiam nutritivam, ex Stomacho &Intestinis, per Vasa Lactea, aliaque ad singulas Corporis Partes. Ipsa Plantarum &Animalium efformatio, quoniam à praesenti instituto est aliena, in alium commodiorem reservabitur plenior illius consideratio locum. Quantum contribuat Mineralium Productioni Fluidum Aqueum, docebit abundè sequens proximè hujus Tractatûs Pars. 11. Quòd subtile hoc Fluidum vaporosum, continuò ex Abysso ascendens, &Strata Sabulosa, Arenosa, Terrea, Lapidea pervadens, sensim consumat Ossa, Testacea, Dentes, aliasque Animalium partes, nec non Arbores, &alia Vegetabilia, quae tempore Diluvianae Stragis (g) in Stratis illis fuêre deposita; quatenus Vapores hi transeundo semper aliquid de Corporibus illis deterunt, particulas successivè abradunt, auferunt, tandemque texturas prorsus destruunt, ac dissol(f) Conf. pag. 108. (g) Part. 2. Cons. 3. dissolvunt.