Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 116
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd adeò vehemens sit quorundam Terraemotuum impetus, ut inde rimas agat Terra ipsa, &in rupturas findatur Milliaria aliquot longas, quae durantibus concussionibus sese aperiunt, &rursum claudunt: imò aliquando prae conatus extremâ violentiâ perfringantur, prorsus superincumbentia Strata, quorum fundamina inde ruinas agunt, &per cuniculos quasi suffodiuntur, ut subrutis his integer Tractus Terrae concussioni superinstratus submergatur in Abyssum, &absorpti fragminis loco statim surgant Aquae ex imo, atque Lacum efforment ibi, ubi antea stabat Terra firma, &habitabilis. Quòd hac ratione reapse absorpti fuerint ingentes Terrae Tractus, unà cum Urbibus, Oppidis, &integris etiam Montibus, iisque amplis admodum &praealtis. Quòd conatus hi concussorii tendant indifferenter in omnes directiones, sursum, deorsum, &quaquaversum; quatenus Ignis sese expandit, &dilatat in omnia latera, &pro diversâ suâ quantitate, ac violentia molitur Obstacula tollere, &vias pandere ad Aquas Abyssi non minùs, ac Terram superstratam: exitum quaerens per Canales, &Spiracula quaevis, per Puteos, Fontes, &Fluviorum Scaturigines: per hiatus recens apertos, per caminos, seu Spiracula Aetnae, aliorumque Ignivomorum Montium per canales tandem, qui sese aperiunt in fundum Oceani, (k) &huic Aquas Abyssi communicant.