Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 117
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd Aquae totius Abyssi, notabili caloris copiâ foetae, ibi praesertim, ubi sese pressiùs congregat Ignis, soleant pariter excalefacere ipsas Aquas ex Abysso propulsas, quae porrò Fontanis, Puteanis. Fluvialibus, &Marinis confusae, has ipsas reddunt ad sensum calidas. Quòd copiosa esse soleat &valde impetuosa expulsio haec Aquarum; ita ut visae fuerint prosilire ex imo Puteorum profundiorum, &ad horum supremos margines effluere: rapidè &subitò Regiones vicinae inundari, absque quòd praecesserit vel minimus Pluviae lapsus, aliarumve Aquarum concurrens aliunde affluxus. Quòd in magnâ copiâ evomantur in altum Aera ex Chasmatibus per Terraemotus apertis, constituantque sic Flumina satis magna, &quidem aliquot (k) vid. Cons. 2. supra. quot saepe milliarium à Mari intervallo. Quòd pariter Vulcaniis montibus ejectae Aquae defluant, &cum violenta quidem rapiditate, in vastos Torrentes.