Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 118
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd prorumpant per imos Oceani hiatus tantâ cum vehementiâ, ut inde horrisoni surgant Aequoris fluctus, veluti à saevissimo Vento excitati, regnante licet usque ad exacerbationes illas malaciâ summâ; inhorrescant omnia furentibus sonis: terrentes assiliant ex superficie Undae, &vastos volvant ad littora fluctus; evertantur; &pessum eant, Naves in ipsis Portubus; aliaque exurgant mala: Quòd ex hiatibus hisce refundantur in tanta copia Aquae Abyssi, ut inde intumescat Mare, &aliquot Ulnis altiùs surgat, quàm in summo Aestu, hinc ripis sese efferat, &adjacentem Regionem Undis submergat; Oppida sic &Urbes devastet: Homines &pecora pessumdet; rudentes frangat, naves Anchoris nudatas per aliquot Milliaria provebat in ipsam Terram Continentem ductu ipsius inundantis Aquae, ibique confringat, ad vada deferantur Balaenae, aliique Cetacei Pisces, qui refluentibus Aquis derelicti accolarum praedae evadunt. Quòd Phaenomena haecce non nostris demùm temporibus acciderint, sed quibus cunque aliis tremendis Terrae concussionibus fuerint praeprimis Aquae in commotiones horrendas elevatae. Patet id abundè ex Antiqua Historia: hinc sanè est, quòd plures ex Veteribus existimarint, nec sine ratione, quòd Terraemotus causari soleant Impulsus &Fluctuatio Aquarum, in Visceribus Terrae: propterea frequenter admodùm cluebat Neptunus Σεισίχθων, Ἐνοσίχθων, Ἐνοσίγαιος, &Τινακτορογαίης, quibus Epithetis insignitur potentia ejus ad concutiendum Terram. Praesidet Deus hic ex Gentilium Hypothesi Aquis omnibus, sive contineantur alveo Maris &Fluviorum, sive recondantur in Terrae interioribus.