Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 120
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd Ignis ipse collectus, &angustiis inclusus, causa existat harum Conturbationum, &porrò progrediatur, ubicunque invenit exitum, per Montis cujusvis Ignivomi spiracula proxima (l); per rupturas &Chasmata Terrae, quorum suprà jam facta est mentio; per Scaturigines Fontium, praesertim Thermalium; (m) per vias alias, quas parat, vel invenit, cunque: Dispulsa causâ cessat Terraemotus, usquedum redeat, &denovo se colligat Ignis, eadem, quae priùs, damna illaturus. Quòd aliquando commoveatur tam vasta Abyssi portio, ut concussionis in superstratam Terram factae impetus sentiatur eodem praecisè temporis Minuto in Regionibus, quae centenorum aliquot Milliarium intervallo ab invicem distant, imò, ipsum Mare sibi habent interjectum: Nec desunt Exempla concussi totius Globi, quae pariter totius Abyssi agitationem arguunt. Quòd Abyssinarum Aquarum commotio communicari possit omnibus Terrae partibus, &proin nulla Regio tuta sit ab agitationis illius effectibus, nihilominus tamen sentiant praecipuè Terraemotuum noxios &tristes effectus Regiones montosae, consequenter Saxis repletae, &Cavernis subesae (n); Frequen(l) Conf. Consect. 13. infra. (m) vid. Consect. 14. infra. (n) vid. Part. 2. Cons. 8. Dis quentiùs adhuc &sensibiliùs Portiones Terrae, quae eam habent Stratorum dispositionem, quâ cavitates Montium sese aperiunt in ipsam Abyssum, atque adeo liberè admittunt &fovent Ignem, à cujus collectione excitari solent Terraemotus: nec mirum, ad cavernas hasce tendere directionem Ignis, quum sine obstaculo huc per lineam rectam pertingere queat: Inde etiam arcessi debet ratio Exhalationum calidarum in Fodinis, de quibus mox plura.