Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 121
Unproofread scanNot analysed yet
Praetereà notandum, illas Terrae Partes, quarum Strata abundant Lapidibus, vel marmoribus, maximè resistere impulsui, proinde tanto furiosiùs concuti, &majorem longè effectum pati prae aliis, quae ex Stratis componuntur arenosis, sabulosis, vel porosioribus aliis, quae facilè cedunt, nec tam fortiter resistere valent. Confirmant effectuum hanc disparitatem non soli Terrae motus, sed Explosiones aliae quaevis. Prae omnibus aliis Regionibus maxima patiuntur à Terrae concussionibus damna, quae abundant Sulphure &Nitro, veluti naturali Pulvere Pyrio, quo accenso excitantur horrisona murmura, &Tonitrua subterranea, viscera Terrae durante concussione pervadentia, à quibus junctis cum explosivâ potentiâ concussio redditur major, imò saepe miseranda inducitur Strages. Haec ipsa est ratio, quòd toties, &per longi temporis decursum devastatae fuerint à Terraemotibus Italia. Sicilia, Anatolia, &quaedam aliae Partes Graeciae: sunt enim hae Regiones montosae, &cavernosae, copiosae Lapidibus ac Marmoribus, atque insuper magnum Sulphuris ac Nitri proventum suppeditant.