Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 124
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd Thermae, seu Fontes naturâ calidi non oriantur ex lucta, &effervescentia, Mineralium, uti existimarunt nonnulli Naturae ruspatores, verùm Calorem suum debeant ipsi Igni subterraneo, cujus descriptio jam ante data est. Quòd emittant Aquae hae continuò manifestum, &sensibilem satis calorem, imò aliquando observatae fuerint exhalantes inde visibiles Flammae. Quòd non Aquae hae solae, sed Fontes quivis alii certum quendam contineant caloris gradum: (o) (non enim, rigidissimo licet frigore perdurante, congelascunt) illi speciatim, ad quorum origines facilis datur, per Strata debito situ disposita, admissio caloris, &liber ad superficiem ascensus, ubi iisdem perspirans viis cum Aquis fontanis, has magis minusve calefacit, pro variante copiosa, vel parcâ dispensatione. Quod tantò magis incalescant Fontes, ubi abundanter ad Regionem quandam surgit Subterraneus Ignis, ceu hujus rei luculenti Testes sunt tot Calidarum Aquarum Scaturigines prope Aetnam, Vesuvium, Heclam, &omnes reliquos Ignivomos Montes. Quòd Thermarum calor non semper sit idem, sed aliquando remissior, aliquando intensior, ad eum usque gradum, ut ebulliant cum (o) Ipsius hujus Caloris vi scaturiunt Fontes ex Abysso. vid. Cons. 8. supra. cum Aestu, ferventis ad instar Aquae super lonem.