Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 123
Unproofread scanNot analysed yet
Terraemotibus, quae non igneos eructet Ventos; &durantibus ipsis concussionibus Flammas, quibus discutitur Ignis subterraneus, Turbarum causa efficiens, quae furiosius longè saeviret in Terrae visceribus, &tristiores inferret Strages, nisi exitum per diverticula haecce inveniret. Ita quidem, ut Regiones Vulcaniis Montibus circumjectae, &Terraemotibus obnoxiae, majora longè paterentur incommoda, quàm nunc sufferunt, si Montium spiracula forent clausa; imò habitationi ad vastum circumcirca spatium prorsus forent inidonea. Verbo, eam afferunt τῇ περιχώρῳ utilitatem flammivomi Montes, ut Exempla prostent Regionum à Terraemotibus liberatarum per aperta nova quaedam Spiracula, quibus posthac erumpere potuit materia, magnarum Calamitatum frequens, dum intra Viscera Terrae fuit incarcerata, causa. Quòd tandem exhalet Ignis per Vulcania juga perpetuò, &omni Anni tempore, nunc magis, nunc minùs; is quamvis aliquando prae tenuitate oculis nudis discerni nequeat, sese tamen prodit approximantibus perenni, &sensibili admodùm Calore. 14. Quòd dibzy G Google 14.