Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 126
Unproofread scanNot analysed yet
De Terrae Cavernis, &Stratorum fissuris ac hiatibus ita sentit, ac si non forent Opus Naturae, vel DEI, quum nec insignis quaedam utilitas, aut ornatus ab hac rudi, &inconcinna constructione arcessi possit. Formam Montium quod spectat, nihil magis incertum, inconditum, aut perturbatum; ut solent esse rudera: omnium formarum &figurarum sunt, praeter regularium. Moles praeruptae, &confractae, nullus modus, nulla ratio partium, aut proportio, nulla pulchritudinis umbra, artis, aut consilii nullum vestigium.