Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 127
Unproofread scanNot analysed yet
Verbo, in toto Terraqueo Globo videntur ipsi plurimae res rudes, incongruae, imò etiam superfluae; Terra incommoda, inordinatus confractorum corporum cumulus, privatus omni partium regulari connexione; rudis, atque informis, Massa, parvus &lutulentus Planeta. Propriis opinionem Authoris exhibeo verbis, ne malè interpretari videar eorum Sensus, &in sinistram detorquere partem: qui aliâs &plerunque soleo brevitatis ergò, aliorum mentem concisis verbis saltem exponere. Ponam, dari hinc inde in Terra nostra talia quaedam deformia, &tristia, Spectacula, qualia nobis praefigurat Theorista; ponam, nobis non statim incurrere in oculos cuncta ornamenta, &delicias, quas quaerimus, haud tamen exinde trahi potest tanta, quae fit, consequentia; Verùm enimverò res ipsa longè aliter sese offert propiùs inspectanti, nec quidquam deficit ornamentorum; non adest, quam nobis describunt, deformitas, tot è contrà pulcherrimae &venustissimae sese exhibent formae, ut non facilè sit omnes perlustrare. Ipsa Terrae Marisque, Montium &Vallium vicissitudo, quae incongrua reputatur, &indecora, extremè delectat, &visum animumque recreat. Non obtrudo cuiquam haec, ceu propriae mentis cogitata, sed ut communi Hominum judicio, quod maximè heic attendi debet, suffulta, &unanimi consensu Veterum, ac Modernorum, comprobata. Ipsi Gentiles aspectarunt variantem hanc Terrae faciem non ut ornamentum duntaxat, sed ut Sapientiae Divinae clarissimum Monumentum, id quod ex propriis illorum Scriptis suo loco testatum reddam. Sicuti autem concedere nequeo ullam in Rebus Mundanis deformem irregularitatem, ita multò minùs possum largiri incommodum, artificii ullum defectum, usus aliquam carentiam, &superfluitatem.