Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 131
Unproofread scanNot analysed yet
ne, Fracturâ, Vaporum item condensatione, &libero adscensu, sed negatâ Distocatione, (x) quorundam Depressione, aliorum Elevatione, non extitisset Cavitas quaedam, vel Alveus ad recipiendam Aquam: non Rupes, Montes, aliaeve Globi inaequalitates, &absque his stagnare debuisset Aqua in Terrae superficie, nec per hanc potuisset commodè dispensari; non potuissent Flumina, aut Rivi decurrere per Globi faciem, nisi elevatis priùs Stratis, &collibus supra vicinas planities, &campos, erectis; quo ipso fuerunt Fontes Fluminum altiùs ultra ordinariam Terrae superficiem evecti, ut defluere potuerint Aquae per Planum inclinatum, absque quo stagnâssent in perpetuum. (y) Quòd negotium hoc non fuerit peractum casu, sine consilio, aut providentia; sed sapienti auspicio, &justâ mensurâ. Quòd in ea Quantitate fuerit consolidata Materia; ita disposita Fissurarum capacitas, numerus, &Distantia; collium &montium situs, magnitudo, &numerus, pro Aquae condensatione, &dispensatione; verbo, cunctae aliae res ita pulchrè ordinatae, ut optimè responderint Finibus, quibus destinatae erant: Prospectum fuit ita omnibus Regionibus, ut non deficerent Fontes vel Flumina, illis irrigandis necessa(x) Part. 2. Cons. 6. 7. 8. (y) Conf. Cons. 8. supra.