Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 130
Unproofread scanNot analysed yet
quae maximè indigent Aquâ Fontanâ &Fluviali, per totum Annum; Hujus autem defectûs non alia fuisset causa, praeter carentiam Stratorum solidorum &densiorum, ad quorum occursum Vapores ascendentes sisti &condensari oportuit. Quòd, suppositâ licet Stratorum Solidatione, &prom ipsorum Vaporum condensatione, ast denegatâ Fracturâ, (t) mansisset Aqua semper infra Strata, nec unquam supra haec ascendisset; sic defuissent rursum in universa penè Terra Flumina, &Fontes, quandoquidem Aqua solet per ipsorum Stratorum rupturas (u) sursum tendere, nec praeter hanc aliam invenit viam. Sublevata equidem fuisset Aqua ad imam Stratorum superficiem, sed transitus per illa, &exitus, prorsus interceptus, si Marmorea &Saxea Strata non fuissent fissa, sed remansissent continua. Quòd Fissurae alium insuper obtineant usum, quatenus recipiunt, &intra se recondunt, Metalla, &varii generis Mineralia, (w) unà cum Aqua illuc delata, &successivè deposita, collecta tandem in venas, quae effodi postea solent ad Humani Generis varios usus. Quòd, positis etiam Stratorum Solidatione, (t) Part. 2. Cons. 6. (u) Cons. 8. supra. (w) Part. 4. Cons. 5.