Latin
135
John Woodward, Specimen geographiae physicae 135
Unproofread scanNot analysed yet
non satis perspecta illis fuit Terraquei Globi structura, ac constitutio, quam omninò &necessario pernoscere debuissent pro Veritatis indagatione. Tantùm abest, ut scopum tetigerit maxima Scriptorum pars, ut potius judicarint, Aquae copiam, quam non suffenam pro Diluvio Generali inducendo invenerant, diminuere, &Partiale duntaxat statuere, quòd restrictum fuerit ad certam quandam Regionem, ad Asiam, vel minorem adhuc districtum: quo nescio si quid magis Mosaicae Historiae adversatur. Excogitârunt alios modos alii, quibus tamen potiùs evaserunt è difficultatibus, quàm eosdem solverunt: quatenus sibi imaginantur aliqui, fuisse occasione Diluvii inferendi creatam sufficientem Aquae Molem, &re peractâ rursus annihilatam. Commutationem Aeris &Atmosphaerae in Aquam supposuerunt alii. Alii desuper traxêre Aquas nescio quas supracoelestes, quae praennitum praestarent effectum. Rursum alii dibzy G Google alii quindecim illos cubitos nolunt transcendisse cacumina Montium, sed duntaxat ordinariam Terrae planae, &Vallium superficiem. Omnes à Veritate alieni, &à Mente Scripturae sacrae longè remoti.